GEFALLENENREDE DES PERIKLES PDF

Ein jeder bringt dem Seinen nach Wunsch Spenden dar. Ein Bahre wir leer mitgetragen. Auch die verwandten Frauen nehmen teil und wehklagen am Grabe. Danach gehen sie heim. So bestatteten sie ihre gefallenen Soldaten.

Author:Samuro Voodoocage
Country:Burundi
Language:English (Spanish)
Genre:Relationship
Published (Last):4 March 2007
Pages:223
PDF File Size:4.77 Mb
ePub File Size:11.21 Mb
ISBN:114-5-62302-603-8
Downloads:42834
Price:Free* [*Free Regsitration Required]
Uploader:Zolokus



Funus ab initio bello occisorum publice celebratum Athenis Eadem hieme Athenienses patrio instituto publice humarunt eos, qui in hoc bello primi mortem obierant, in hunc fere modum.

Quum autem funeris efferendi dies venit, plaustra adducuntur, quae arcas ex cupresso factas singularum tribuum singulas portant; in his autem insunt ossa singularum tribuum, ex qua quisque erat. Unus autem inanis lectus fertur stratus ignotorum, quorum corpora reperiri suscipique non portuerunt. Prosequitur autem funus quilibet tam de civibus quam de peregrinis: et mulieres, quae cum illis propinquitatis vinculo sunt coniunctae, ad sepulcrum adsunt eiulantes.

Haec autem in publico monumento condunt, quod est in pulcherrimo urbis suburbio, atque hic semper sepeliunt eos, qui in bello ceciderunt; illis exceptis, qui in campis Marathoniis obierunt: nam quum illorum virtutem insignem esse iudicassent, in ipso loco sepulcrum fecerunt. Postquam autem eos humarunt, vir aliquis ab ipsa civitate delectus, qui et prudentia haud vulgari esse et dignitate praestare videatur, orationem illorum laudibus convenientem super ipsis habet; postea vero discedunt.

Hoc igitur modo mortuos sepeliunt; et toto belli tempore, qotiens accidebat, hoc ritu utebantur. Super primis igitur his Pericles, Xanthippi filius, delectus est, qui diceret. Periclis oratio funebris. Primum ostendit difficile esse hoc genus "Plerique quidem eorum, qui ex hoc loco verba iam fecerunt, eum laudant, qui hanc orationem legi addidit, propterea quod pulchrum sit, eam de iis, qui in proeliis interfecti sepeliantur, haberi.

Mihi vero satis fore videatur, virorum, qui factis fortes exstiterunt, honores etiam factis declarari, qualia sunt, quae publice nunc circa hoc sepulcrum apparata videtis, nec in uno viro, multorum virtutes periclitari, ne, proinde atque ipse vel bene vel deterius dixerit, memoria prodatur.

Difficile enim est, modum in dicendo tenere, quamdiu vix etiam aestimatio veritatis certa et constans in animis existit. Eatenus enim laudes, quae aliis tribuuntur, sunt tolerabiles, quatenus unusquisque se quoque aliquid eorum, quae audivit, facere posse putat; quod autem supra ipsos est, ei iam et invident et fidem non habent. Quoniam autem maiores nostri haec praeclare se habere censuerunt, oportet me quoque legi huic obsequentem dare operam, ut quam maxime potero uniuscuiusque vestrum et voluntati et opinioni satisfaciam.

Laudantur Athenienses, cum antiqui, tum patres aequalium, hique iosi maxime, propter liberam semper conservatam auctamque et bene administratam rem publicam Initium autem a maioribus ducam; aequum enim est et simul etiam decorum, in hac tali re hunc honorem commemorationis ipsis tribui; regionem enim istam iidem semper incolentes, succedentibus posteris ad hoc usque tempus liberam sua virtute tradiderunt.

Denn sie haben durch ihre Tapferkeit dieses Land in ununterbrochener Folge von Geschlecht zu Geschlecht bis auf diese Stunde den Nachkommen als ein freies vererbt.

Itaque quum illi laude sunt digni, tum etiam magis patres nostri; nam quum addidissent ad ea, quae acceperant, tantum imperium, quantum obtinemus, non sine labore id nobis, qui nunc sumus, reliquerunt. Denn sie haben zu dem, was sie empfangen hatten, die ganze Herrschaft, die wir besitzen, und das nicht ohne Kampf, hinzuerworben und uns, die wir jetzt leben, hinterlassen. Maiorem vero huius imperii partem nos ipsi hi, qui etiam nunc in media ferme aetate sumus, adauximus urbemque rebus omnibus instruximus et ad bellum et ad pacem expeditissimam.

Ex his ego praeclara facinora bellica, quibus quaeque parta sunt, aut si quid nos ipsi aut patres nostri bellum a barbaris aut a Graecis illatum alacriter propulsantes fecimus, ne apud rerum gnaros prolixior sim, omittam; sed quibus studiis ad hoc imperium pervenerimus, et quo rei publicae administrandae genere, quibusve artibus sit auctum, haec ubi prius declaravero, accedam etiam ad istorum laudationem, existimans et non indecora dictu fore ea in praesenti re et universum tam civium quam peregrinorum coetum utile esse haec audire.

Pluribus Thucydides rem publicam Atticam moresque Atheniensium describit Utimur enim ea rei publicae forma, quae aliarum civitatum leges non aemuletur, immo vero ipsi alicui potius exemplo sumus, quam alios imitamur. Et nomine quidem populare imperium vocatur propterea, quod non ad paucos, sed ad plures rerum administratio pertinet; fruuntur vero ex legum praescripto in privatis controversiis omnes aequo iure, sed quod ad aestimationem attinet, ut quisque aliqua in re bene audit, ita etiam non potius quod sit ex aliqua civium parte, quam virtutis gratia, in re publica aliis anteponitur, neque etiam propter paupertatem quisquam, dummodo aliqua in re civitati prodesse possit, dignitatis obscuritate impeditur.

Mag daher jemand arm sein, so ist ihm doch, sofern er nur dem Vaterland Nutzen zu stiften imstande ist, durch keine Niedrigkeit der Geburt der Weg zur Auszeichnung verschlossen.

Welche Elemente der Demokratie hebt Thukydides als konstitutiv hervor? Athenienses magis quam alios certaminibus festisque annuis lenire labores, et in affluentia rerum domesticarum et ab exteris advectarum vivere Quin etiam laborum creberrimas remissiones prudentia invenimus, certaminibus et sacrificiis anniversariis, quae moribus ac institutis patriis sunt recepta, nos recreantes, et decoro privatorum apparatu, cuius quotidiana delectatio animi aegritudinem excutit.

Ad haec autem importantur propter magnitudinem urbis ex omni terra omnia, contingitque nobis, ut non magis familiari usu nostris, quam aliorum etiam mortalium bonis perfruamur. Athenienses neque invidentes urbem suam peregrinis neque dolis utentes aut pueros virorum exercitiis fatigantes tamen bello non esse inferiores Excellimus vero bellicarum quoque rerum studiis prae adversariis nostris his de causis. Etenim et urbem omnibus communem praebemus, nec ullis peregrinorum expulsionibus quemquam umquam ab aliqua disciplina aut spectaculo arcemus, quod minime absconditum si quis ex hostibus viderit, utilitatem percipere possit, quippe confidentes non tam apparatibus et dolis quam nostrae in rebus gerendis animi magnitudini; atque in disciplinis alii quidem statim ab ineunte aetate virtutem exercitatione laboriosa consectantur, nos vero, quamvis remisso vitae genere utamur, nihilo tamen secius aequalia pericula subimus.

Wir unterscheiden uns aber auch in unseren Vorbereitungen auf den Krieg von unseren Gegnern. Huius autem rei hoc est argumentum; neque enim Lacedaemonii per se, sed cum omnibus agrum nostrum invadunt, et nos aliorum agrum ipsi ingressi in alieno cum iis, qui pro laribus suis decertant, bellum gerentes victoriam plerumque obtinemus.

Atque coniunctis in unum viribus nostris nullus adhuc hostis incidit, propterea quod dimul et rebus nauticis studemus et terrestres copias ex nobis in multa loca dimittimus; si autem uspiam cum aliqua nostrum particula manus conseruerint, cum aliquos de nostris superarunt, omnes iactant pulsos, et cum victi sunt, ab universis se victos esse.

Et vero si animo securo potius, quam laboriosa meditatione, nec virtute, quae legibus magis quam indole nititur, pericula subire volumus, contingit nobis, ut et aerumnis futuris non ante fatigemur, et cum in ipsas iam venerimus, non minus audaces nos praebeamus, quam qui perpetuo se exercent, atque ut in hisce rebus nostra civitas admiratione sit digna, et praeterea in aliis.

Doch unsere Stadt verdient nicht nur hierin, sondern auch in anderem Bewunderung. Plura de Atheniensium ingenio liberali Nam elegantiae quidem studemus cum frugalitate et philosophamur sine mollitie et divitiis potius in rerum gerendarum opportunitate utimur quam ad inanem verborum iactationem neque turpe cuiquam est paupertatem fateri; sed re ipsa eam non vitare turpius.

Et inest in iisdem hominibus simul et privatarum et publicarum rerum cura, et aliis, qui opificiis dant operam, hoc certe, ut rei publicae administrandae sufficiens sit peritia.

Nos enim soli eum, qui rerum istarum nullam habet notitiam, non otiosum sed inutilem esse ducimus, atque ipsi res aut iudicamus aut animo concupimus, non existimantes orationem rebus noxiam esse, sed potius hoc, si oratione non prius doceare, quam ad res, quae sunt necessariae, exsequendas accedas.

Nam hoc quoque praeter ceteros eximium habemus, iidem ut et maxime audeamus et, quae suscepturi sumus, exputemus; quod contra aliis imperitia audaciam, consideratio tergiversationem affert. Praestantissimi autem animo illi sunt iure habendi, qui et aspera et iucunda planissime intellegunt, nec tamen ob haec a periculis adeundis deterrentur.

Atque etiam ad virtutem nostra contraria atque plurimis ratio est; non enim accipientes beneficium sed ipsi facientes amicos nobis paramus. Is autem, qui fecerit, amicus est constantior, ut debitam sibi gratiam per benevolentiam in eo tueatur, cui beneficium dedit; sed qui pro beneficio gratiam debet, hebetior est, quia scit non in gratiam se, sed in debitum virtutem suam praebiturum.

Auch an Adel der Seele stehen wir im Gegensatz zu den meisten. Denn wir suchen uns unsere Freunde zu erwerben, indem wir ihnen Gutes erweisen, nicht aber Gutes von ihnen empfangen. Nos etiam soli non potius commodi nostri ratione, quam libertatis fiducia impavide aliquem iuvamus. Non autem haec, quae in praesentia dicuntur, verborum magis inani iactatione, quam rerum veritate niti, ipsa haec rei publicae potentia, quam his artibus paravimus, declarat.

Sola enim earum, quae nunc sunt, famam superans in pericula vadit specimen sui datura; solaque nec hostibus sibi bellum inferentibus indignationem affert, quod a tali hominum genere malo afficiantur, neque populis subiectis ignominiam, quasi viris imperio indignis pareant. Sed quoniam magnis cum documentis potentiam nostram necc testimoniis destitutam protulimus, et nostrae aetatis hominibus et posteris admirationi erimus , ita ut nec Homerum laudatorem desideremus, nec siquis alius carminibus quidem suis animos in praesentia demulcebit, cuius vero de rebus ipsis opinioni veritas nocebit, posteaquam omnia maria omnemque terram nostra audacia nobis pervia esse coegimus, et ubique tam malorum quam bonorum, quibus alios affecimus, sempiterna monumenta ereximus.

Pro tali igitur civitate et isti, quod se hac privari indignum ducerent, generose pugnantes occubuerunt, et quemlibet eorum, qui sunt reliqui, par est paratum esse labores pro ipsa subire.

Merito igitur defunctos amasse talem patriam, quam defendendo etiam deteriores redimere peccata; hos autem neque fructu neque spe divitiarum deterritos praeclaro in bello vel mori quam cedentes servari maluisse Quamobrem etiam orationem de re publica longius produxi, ut docerem non de re pari certamen esse nobis atque aliis, quibus nihil horum aeque contigit; simul etiam, ut signis manifestis demonstrarem laudem eorum, super quibus nunc dico. Atque explicata sunt eius laudationis maiora capita; propter quae enim urbem celebravi, his istorum istisque similium virtutes illam ornarunt, neque apud multos Graecorum facile, ut in istis, dicta factis exaequata appareant.

Videtur autem mihi declarare viri virtutem istorum exitus, partim primum eam ostendens, partim postremo confirmans. Und in der Tat ist das Wichtigste davon hiermit gesagt. Nam etiam in iis, qui cetera deteriores sunt, iustum est bellicam pro patria fortitudinem praecipuo loco poni; benefacto enim malefacti memoriae delentes, publice plus utilitatis universae civitati attulerunt, quam privatim suis vitiis eam laeserunt. Istorum vero neque longiorem quisquam divitiarum fructum anteponendo in ignaviam resolutus est, neque spe paupertatis vitandae, quasi hac vitata dives vel posthac esset futurus, pericula detrectavit; sed quum hostium ultionem longe magis quam illa expetendam statuissent, et periculorum simul hoc omnium pulcherrimum existimarent, voluerunt hoc subeundo illos ulcisci, haec vero appetere, spei quidem incertum rei feliciter gerendae eventum committentes, in re ipsa vero de eo, quod iam cernebatur, in sua ipsorum virtute fiduciam reponendam censentes; atque in eo hostem propulsare et mortem obire potius esse rati quam cedendo salutem sibi parere, verborum quidem dedecus vitarunt, rem vero ipsam corpore sustinuerunt, et per brevissimam fortunae opportunitatem, dum in ipso rei discrimine iudicio potius quam metu reguntur, de vita decesserunt.

Von diesen aber bedarf keiner einer solchen Entschuldigung. Iam his gloriose defunctis non segniter gerendum esse bellum superstitibus, sed imitandos maiores, quorum virtute tantum profecerit res publica, eo fortius defendenda illa, quo sit magnificentior Atque hi quidem, ut patria dignum erat, tales in patriam exstiterunt; reliquos vero oportet tutiorem quidem optare, sed nequaquam minus audacem in hostes animum praebendum censere, dum spectatis non verbo modo utitilitalem, quam apud vos rerum non minus gnaros aliquis dicendo amplificare possit, recensens, quot bona insint in hostium propulsatione, sed potius dum huius rei publicae potentiam quotidie factis contemplamini eiusque amatores evaditis, et quum haec urbs vobis magna esse videbitur, illud cogitatis, fortes viros et intelligentes, quae facienda essent, in rebusque gerendis dedecoris timentes istam potentiam comparasse, et qui, si quando eos aliquis conatus fefellisset, non ideo etiam rem publicam sua virtute fraudandam censerent, sed pulcherrimam symbolam pro ea profunderent.

Publice enim vitas dantes, privatim gloriam non senescentem acceperunt. Et sepulturam honorrificentissimam non eam potius, in qua ipsi siti sint, quam eam, in qua ipsorum gloria, in qualibet rerum vel dicendarum vel agendarum oblata occasione perpetuo celebranda relinquitur.

Nam virorum illustrium omnis terra sepulcrum est, neque sola cipporum in domestico inscriptio testimonio est, sed etiam in alieno solo memoria nullis mandata scriptis magis apud animum cuiusque, quam apud sepulcri opus perpetuo manet.

Quos ipsi nunc imitandos vobis proponentes, et felicitatem existimantes esse libertatem, et libertatem esse animi generositatem, bellica pericula subire ne recusetis. Nec enim homines calamitosi, quibus nulla boni spes adest, vitam potius profundere debent, quam illi, quibus, si diutius vivant, contraria fortunae commutatio per pericula agitur, et in quibus potissimum magna sunt discrimina, si quid offenderint. Acerbior enim viro, qui quidem magno sit animo, vexatio est, si cui cum mollitie iuncta accidit, quam mors sensu carens, quae cum fortitudine, et cum publica simul spe ipsi contingit.

Convertitur oratio ad occisorum parentes, quos gnaros utriusque fortunae meminisse iubet cum aliarum rerum, quae illis successerint, tum gaudiorum ante ex ipsis filiis perceptorum Quamobrem etiam istorum nunc parentes, quotquot adestis, non magis defleo, quam consolabor. Inter varios enim casus intellegunt se adolevisse; beatum autem, si quibus honestissimus obtigit, ut istis nunc vitae finis, vobis vero maeror, et quibus datum est, ut eorum vita feliciter acta pariter et finita censeatur.

Daher kann ich auch jetzt deren Eltern, so viele ihr davon hier zugegen seid, nicht beklagen, sondern will lieber Trost zusprechen. Scio autem difficile esse persuadere vobis, quorum monumenta vel saepius in aliorum rebus secundis habebitis, quibus vos quoque quondam exsultabatis; nec dolor contingit, quum quis bonis, quae numquam est expertus, privatur, sed quum quis eo spoliatur, quo frui consueverat.

Hoc tamen tolerandum est spe aliorum quoque liberorum, si qui per aetatem liberos adhuc suscipere possunt; nam futura suboles et privatim defunctorum oblivionem nonnullis afferet, et rei publicae bifariam proderit, tum ne deserta relinquatur, tum etiam quia ad eius praesidium conferet; fieri enim non potest, ut, qui liberos non habent, quos pro patria pariter atque alii periculis obiciant, quicquam iustum aut aequabile in commune consulant.

Quotquot vero aetate iam provecta estis, maiorem vitae partem, qua beati eratis, in lucro esse putate, et reliquam brevem fore, et istorum gloria dolorem levate. Solum enim laudis studium non senescit, et non in aetate inhabili quaestum facere, ut nonnulli dicunt, magis delectat, sed honore ornari. Alloquitur orator filios, fratres viduasque defunctorum Liberis autem, et fratribus istorum, quotquot hic adestis, magnum certamen propositum esse video; eum enim, qui fato functus est, quilibet laudare solet, et aegre pro virtutis exsuperantia non dico pares illis, sed paulo inferiores iudicemini.

Nam livor est inter vivos adversus aemulos; sed id, quod nullis est impedimento, benevolentia non aemula colitur. Si quam autem et de virtute mulierum, quae in viduitate nunc erunt, mentionem me facere oportet, brevi adhortatione rem totam complectar. Nam et propria vestra natura non inferiores videri magna vobis gloria est, et si cuius de virtute aut vitio quam minimum rumoris inter mares disseminetur. Peroratio Exposui ego quoque oratione ex legis praesprito, quaecumque ad rem praesentem facere iudicabam, et re ipsa qui sepeliuntur, partim iam sunt ornati, partim vero illorum liberos ab hoc tempore civitas publice alet ad pubertatem usque, utilem profecto et istis et posteris coronam huiusmodi certaminum proponens; nam apud quos maxima virtutis praemia proponuntur, in horum etiam civitate viri praestantissimi versantur.

Iam vero, postquam suos quique necessarios deploraveritis, abite!

BALLASTLESS RAILWAY TRACK PDF

Die Gefallenenrede des Perikles

Meine Kommentare sind kursiv. Kommentar: Der ganze folgende Block Einleitung kann weggelassen werden. Denn es ist praktisch nur eine Entschuldigung, dass man die Vorredner und den Geschmack des Publikums eventuell nicht trifft. Sage nicht, was du gleich sagen willst. Sag es einfach. Ich will mit unseren Vorfahren beginnen. Nutzloser Satz.

GEORGES BALANDIER EL DESORDEN PDF

Die Gefallenenrede des Perikles in der Kritik der Politik des Aristoteles

.

LOVE AND PAIN THADDEUS GOLAS PDF

Gefallenenrede des Perikles (Peloponnesischer Krieg)

.

LI RACINE NONPARAMETRIC ECONOMETRICS PDF

Gefallenenrede des Perikles

.

Related Articles